- MINUSCULARII
- MINUSCULARIImemorantur l. 3. Cod. Theodos de Indulgent. debitor. et Augustino de C. D. l. 7. c. 4. Ridemus, quidem, cum eos videmus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam Minuscularios vectigalitum, conductores, vel tamquam artifices in vico Argentario ubi unum vasculum ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Haec vera lectio, quam et Gronov. in membranis Noricis observavit. Varias corruptas proponit Vives. At Gruteus non bene hinc colligit, Minutularios negotiatores Appuleii Magnariis diversos l. 2. Suspic. c. 7. Etenim falsa illa lectio et hîc negotiatorum mentio nulla. Louge etiam a vero devius, qui Minuscularios vectigalium conductores, e Festo et Servio, ubi illi de Minusculis Quinquatribus, explanare satagit. Quid enim ad vectigalia Quinquatrus? Quid publicorum conductores ad Matronas sacrificantes et tibicines feriatos Palladi? Qui portoria aut alia vectigalia redimebant Publicani, eorum pro facultaribus et fide variae erant portiones, Polyb. l. 6. Οἱ μέν ἀγοράζουσι παρὰ τῶ τιμητῶν ἀντοὶ τὰς ἐκδόσεις οἱ δὲ κοινωνοῦσι τούτοις οἱ δ ἐτγύωνται τὰς ἠγορακότας οἱ δὲ τὰς οὐσίας διδόασι περὶ τούτων ἐις τὸ δημόσιον. Val. Max. l. 6. c. 9.ex. 7. t. Aufidius cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset. Qui hic parva muniebant moenia, qui pro rei aut animi sui angustiis exiguum quid aut ab Censoribus, aut a fisco aut ab ipsis denique maniorum vectigalium Publicanis conduxerant, Minuscularii dicti. Quo modo κατ᾿ ἐξοχὴν leg. cit. vox sumitur, nempe de minorum publicorum conductoribus. Exstat. vox in simplici sensu etiam, in codice Iustiniani. Hos vero omnes phrasi eleganti et rarâ, in publico esse dicit Livius, h. e. curationem muneris aut sumptus aut vectigalis publici adscriptâ locationis lege suscepisse, conductores publici seu Publicanos esse. Sic ἐν γεωργίᾳ esse, pro γεωργὸν esse. Aelian. Variar. Hist. l. 1. c. 31. Τοὺς ἐν χειροτεχνίᾳ pro τοὺς χειροτέχνας dixit Libanius Orat. de Vinctis. Apud Plautum in opera esse, pro operas praebere, operarium esse. Cistellar. Act. 4. Sc.2.At pol ille quidam, mulier, in nulla opera gratuita est.Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 23. et infra Publica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.